carmina libraria Gualtierus Tigurinus, argumenta tam veteris quam novi testamenti capitum elegiaco carmine

Testo base di riferimento: Tigurii, 1554


Beati Comitis Dongarensis theologi et medici exhortatio ad sacras litteras

 

Qui cupis egelidos flagranti corde liquores

      Castalioque aestus fonte levare tuos;

Haec properanter adi nec te ratio ulla moretur:

      Pegaseum cursu vincere oportet equum.

5

Hic sunt intus aquae dulces, sunt pura fluenta

      Tollere Tantaleam, quae puta posse sitim.

Limpidus hinc claro decurrit flumine fons, qui

      Mortifugas omni tempore ructat aquas.

Ergo hic Ambrosias humor superaverit omnes,

10

      Haec longe Hyblaeos vicerit unda favos.

Qua qui proluerit cupidus sua pectora, numquam

      Ardores durae sentiet ille sitis.

Cetera sunt limus, sunt sordes flumina tantum

      O nimis immunda balnea digna sue.